# Registri Epistolarum 4.5

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 4, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.5

Gregorius Bonifacio episcopo a Regiensi. Contumelia quidem sacerdotum est, de divinis cultibus admoneri. Quod evim ipsi debent exi- Bere, turpiter exiguntur. Tamen ne, qnod non æltimamus, in aliquo fraternitas tua ea qoæ ad opus Dei pertinent negligat, de hoc ipso specialiter te prævidimus adhortandum. Admonemus itaque ut nullatenus clerus Resitanæ civitatis, in causis quas eorum poscit officium, fraternitatis tua remissione laxetur. Sed in iis quae ad Deum pertinent, inslantissime atque studiosissime compellantur. Opinionem quoque prædicti cleri tui studere te volumue, ut uihil de iis pravum, nihil quod contra eccłesiasticam disciplinam pertinet, audiatur;ad ornatum quippe ejus, non ad fœditatem actuum eorum pertinere debet officium. b Subdiaconis vero tuis ( Grat. dist. 32 c. 9) hoc quod de Siculis statuimus, decernimus observari; nec illam definitionem nostram cujusquam sinas contumacia aut temeritate corrumpi; quatenus dum praedicta omnia per te fuerint conserrata districtissime, nec admonitionis nostrae, sicut et credimus, transgressor existas, nec in quolibet reum te remissionis accuset pastoralis tibi cOlnmilius ordo regiminis.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
