# Registri Epistolarum 4.6

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 4, Letter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/4.6

Gregorius Cypriano diacono et rectori Siciliæ. Perlatum est ad nos (Grat. i9, q.3, c. 8) Petronillam Domine de provincia a Lucania genitam, per exhortationem Agnelli episcopi fuisse conversam, resque suas omnes, quas habere potuit, licet sibi jure potuissent competere, tamen eidem monasterio, quod ingressa est, etiam specialiter donationis titulo contulisse: morientemque praedictum episcopum diaudiam partem substantiae sux Agnello cuidam filio suo, qui notarius nostrae esse fertur Ecclesiae, atque dimidiam eidem monasterio reliquisse. Sed cum propter irruentem Italiae cladem Siciliam refugissent, dicitur eam saepe nominatus Agnellus corruptis ejas moribus stuprasse, atque sentiens gravidam, de monasterio a seduxisse, resque ejus omnes tam pro. prias, quam eas quas de parte patris ipsius habere poterat abstulisse, ac post perpetratum tale tantumque facinus, in sui eas dominii jure defendere. Hortamur igitur dilectionem tuam ut prædictum virum vel ante tatam feminam sub districta ad te fucias exsecutione perduci, causamque ipsam secundum sui meritum summa subtilitatis examinatione perquiras. Et si ita inveneris, ut nobis nuntiatum eSI, negotium tot iniquitatibus inquinatum, cum summae purgationis severitate determina; quatenus et ante fato viro, qui nec suum, nec illius attendit habitum, et tantorum causa fuit scelerum, e ultio districta proveniat; et illa prius procedente vindicta, atque in monasterium sub pœnitentia redacta, omnes res, quæ de saepe dicto loco ablatae fuerant, cum omnibus illis suis fructibus atque accessionibus revertantur.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
