Latin
Book 4, Letter 7
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.7
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Gennadio a patricio et exarcho Africæ. Satis credimus religiosæ excellentiæ. vestrae mentem adversus ea maxime quae in Ecclesiis geruntar incongrua e divini amoris aemulatione succendi. Tanto igitur ecclesiasticarum correctionem causarum vobis libenter ingerimus, quanto de pia vestræ men. tis intentione confidimus. Cognoscat siquidem excellentia vestra quibusdam de Africanis parHbua venientibus ad nos fuisse perlatum plura in concilio Numidiae contra Patrum tramitem atque canonum statuta committi. Quarum rerum frequentes querelas quia diutius toterare nullatenus potuimus, Columbo fratri et coepiscopo nostro, de cujus gravitate ipsa ejus quae percrebuit dubitare jam nes non permittit opinio, commisimus perquirendas. Quamobrem paterno salutantes affectu, hortamur excellentiam vestram, in cunctis quae ad ecclesiasticam correptionem pertinent, vestri robur ei subrogetis auxilii, ne si quod male geritur quæsitum vel vindicatum non fuerit, longorum usurpatione temporum cum maiori licentia d in futuros crescat excessus. Scio autem, excellentissime fili, si victorias quæritis, si de commissæ vobis provinciae securitate tractatis, nibil vobis magis aliud ad troc prosicere, quam zelari sacerdotum vitas, et intestina Ecclesiarum, quantum possibile est bella compescere.