Latin
Book 4, Letter 9
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.9.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Januario episcopo Caralitano. Satis quidem te ipse pastoralis zelus instigare debueratut gregem quem susceperas etiam sine nostro solatio salubriter ac provide tuereris, et a callidis inimicorum surreptionibus eum diligenti circumspectione servares. Sed quia charitatem tuam pro suæ firmitatis augmento nostrae quoque pagina auctoritatis indigere comperimus, necessarium nohis fuit titubantes animos tuos ad religiosi vigoris studium fraternæ dilectionis exhortatione firmare.