Latin
Book 4, Letter 9
Gregory the Great, Registri Epistolarum 4.9.6
Unproofread scanNot analysed yet
Pro fundandis etiam monasteriis, quae a diversis jussa sunt construi, si injusta perspicis a haec aliquos quibus indicta sunt excusatione differre, solerter secundum quod leges præcipiunt imminere te volumus, ne piae defunctorum voluntates tua, quod absit, remissione cassentur. De monasterio autem quod in domo sua construendum quondam Petrus asseritur præcepisse, praevidimus ut fraternitas tua subtiliter requirat relictorum illic redituum quantitatem (Grat. 16, q. 1, c. 14). h Etsi quidem modus babet subsLantiæ, recollectis omnibus quae de rebus ipsis imDlinuta vel dicuntur esse dispersa, cum omni studio hoc et sine aliqua dilatione fundetur. Sin autem vet minus idonea vel damnosa facultas est, omnibus, at edictum est, subtiliter inquisitis, nobis renuntiare te volumus, ut sciamus quid deliberare juvante Domino de ejus constructione possimus. Fraternitas igitur tua ita in cunctis praedictis capitulis se solerter impendat, ut nec nostrae admonitionis seriem inveniatur fuisse transgressa, nee, divini rea judicii, de minori zelo pastoralis existat officii. (Cf. Joan. Diac. I. iv, c. '5.)