# Registri Epistolarum 40.2-3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 6, Letter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/40.2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/40.2-3

Quia vero pervenit ad nos clericos aliasque civitatis ac parochiæ tuæ religiosaspersonas b ab aliis conveniri, fieri hoc de cætero prohibemus, et neque clericum tuum, neque monachumvel quamlibet civitatis aliam religiosam persnna m parochiæ tuae conveniri a quoquam vet ad alterius volumus judicium exhiberi. Sed si quis contra hujusmodi personas cujuslibet negotiimovere voluerit quæstionem, fraternitatem tuam noverit adcundam. Aut si forte, ut assolet, aliqua illis quolibet modo fuerit nata suspicio, et electorum desidcraverint judicium, sub tua exsccutione eligendi fas habeant cognitores; quatenus hoc modo nec tu amisisse jurisdictiuneln, nec actor apud suspectum litigando videatur praejudicium sustinere. Hoc etenimservandum et Anthemio subdiacono nos præcepisse cognosce.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
