# Registri Epistolarum 40.3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Letter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/40.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/40.3

Et quidem si terrae meae captivitas per quotidiana momenta non excresceret, de despectione mea atque irrisione lætus tacerem. Sed et hoc me vehementer affligit, quia ego unde crimen falsitatis tolero, indo Italia quotidie ducitur sub Langobardorum jugo captiva. Dumque meis suggestionibus in nullo creditur, vires hostium immaniter excrescunt, Hoc tamen piissimo domino suggero, ut de me mala omnia quælibet existimet, de utilitate vero rcipuhlicæ ct causa creptionis Italiæ non quibuslibet facile pias aures præbeat, sed plus rebus quam verbis credat. Sacerdotibus autem (Caus. i I, q. i, c. 41) non ex terrena potestate dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione propter eum cujus servi sunt, eis ita dominetur, ut etiam debitam revere.- liam impendat. Nam in divinis eloquiis aliquando sacerdotes dii, atiquando angeli vocantur. Nam et per Moysen de eo qui ad juramentum deducendus est, dicitur: Applica illum c ad deos (Exod. XXII, 8), id est ad sacerdotes. Et cursum scriptum est: Uiis noM detralles (Ibid.28), scilicet sacerdotibus. Et propheta ait: Labia sacerdotis custodi ni scientiam, et legem requirent ex ore ejuI, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7). Quid ergo mirum si illosvestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem lrilJueus, eos aut angelos, aut deos ipse etiam appellat Deus?

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
