# Registri Epistolarum 40.6

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Letter 40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/40.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/40.6

Primum quod mihi pax subducta est, quam cum Langobardis in Tuscia positis sine ullo reipublicæ dispendio Jccerarn. Deinde corrupta pace, de Iiomana civitate milites ablati suni. Et quidem alii ab hostibus occ;si, aUi vero Narnii, et r Perusii positi; et ut Perusium teneretur, Roma relicta est. Post hoc plaga gravior fuit a adventus Agilulphi, ita ut oculis meis cernerem Romanes more canum in collis funibus liga'os, qui ad Franciam ducebantur venales. Et quia nos qui intra civitatem fuimus, Deo protegente, manus ejus evasimus, quaesitum est unde culpabiles esse videremur, videlicet cur frumenta dcruerinl, qum in hac urbe diu multa servari nullatenus possunt, sicut in alia suggestione plenius indicavi. Et quidem de memetipso in nullo turbatus sum, quia teste conscientia fateor, adversa quaelibet pati paratus Bun!, dummodo hæc omnia cum salute duntMat meae animæ evadam. Sed dc g!oriosis viris Gregorio præfecto et Castorio magistro militum non mediocriter sum afflictus, qni et omnia quæ potuerunt fieri nullo modo facere neglexerunt, et labores vigiliarum ct custodiæ civitatis in eadem obsessione vehementissimos pertulerunt, et post hæc omnia gravi dominorum indignatione percussi sunt. ne quibus patenter intelligo quia eos non sua acta, sed mea persona gravat. Cum qua, quia pariter in tribulatione laboraverant, post laborem pariter tribulantur.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
