# Registri Epistolarum 41-3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 12, Letter 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/41-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/41-3

Gregorius Pantaleoni notario. Exspectabamus ut nos experientia tua de argento Ecclesiarum, vel aliis quas invenit rebus, omnino subtiliter redderet certiores, ut ex ejus renuntiatione quod fieri debuisset deliberare minutius potuissemus. Sed non nos ita renuntiatio tua ut oportebat instruiit. Curae ergo tuae sit ut argentum Ecclesiarum, quod clerus et populus habet, apud quos prævideris, in a cimiliarchio ecclesiae sub omni sollicitudine atque cautela deponas, atque de eodem deposito inde susceptum accipias. Argentam vero Ecclesiarum, quod pro peccatis a clero et populo destitutum est, tecum huc defer. Si forte tres aut quatuor clericos d; ipsis Ecclesiis cognoveris remansisse, facta notit a, quis quomodo est, vel ubi habitat, nobis defer, ut eis, si necessarium viderimus, quid singulis annis accipere debeant, statuere valeamus. Res vero quae vetustate perire possunt, tecum similiter defer. ut ex eis quod utile visum fuerit disponatur. Tu autem protegente Domino inventa navigii prosperitate revertere.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
