# Registri Epistolarum 41-4

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 13, Letter 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/41-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/41-4

Gregorius Eulogio episcopo Alexandrino. Quadam die dum inter me et familiares meos de consuetudinibus Ecclesiarum sermo fuisset exortus, quidam, qui in magna civitate Alexandrina a medicinalis arte erat imbutus, collectorem se apud sophi tam suum habuisse perhibuit, summae pravitatis pufrutn, quem repente dixit esse diaconum ordinatum. Atque addidit quod per praemia et dationes ordinatus fuisset, qui i eamdem consuetud-nem in sancta Alcxandrina Ecclesia convaluisse fatebatur. Quod ego audiens obslupui, et valde miratus sum, quia sanctissimi ac bealissimi viri donvni Eulogii lingua, quae tam multos haereticos ad fidem catholicam revocat, simoniacam hæresim de sanca Alexandrina Ecclesia non cras i. Et quis crit cujus exhortatio vel correctio hoc poterit emendare, si magna et admirabilis doctrina ejus hoc sine emendalione reliquerit? Unde pro absolutione animæ vestræ, pro augmento mercedis vestrae, ut ante tremendi oculos Judicis vestra in omnibus per fecta sint opera, festinare debetis simoniacam haeresim, quae prima in Ecclesia exorta est, a sanctissima sede vestra, quæ nostra est, funditus evellere atjue eradicare. Propter hoc etenim contigit ut ecclesiasticorum ordinum a plurimis sanctitas caderet, quia personæ non pro vita et acribus, sed pro præmiis ad, eos ordines adducuntur. Si autem m rum merita, et non præmia quæruntur, ad ordinationem personae indiguæ non venient. Et tanto plus incipiet vobis mercet acrescere, quanto boni quique, qui adducti ad sacros ordines fuerint, de animarum lucris Sluduerint cogitare.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
