# Registri Epistolarum 41.1

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/41.1

Gregorius Castorio episcopo Arimini. Luminosus abbas monasterii sanctorum Andreae -et Thomae, in Ariminensi civitate constituti, quas nobis lacrymabiliter preces effuderit, inditæ textus petitionis informat. Pro qua re fraternitatem tuam hortamur, ut, obeunte abbate monasterii ipsius, Ecclesia tua in describendis providendisque acquisitis acquirendisve ejusdem monasterii rebus nulla se occasione permisceat. Abbatem vero eidem monasterio non alium, sed quem dignum moribus a atque aptum monasticae disciplinae communi consensu congregatio tota poposcerit, te volumus ordinare. Missas autem illic publicas per episcopum fieri omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus popularibus occasio praebeatur ulla conventibus, et simpliriores ex hoc animas plerumque, quod absit, b in scandalum trahat frequentior quoque muliebris introitus. Hanc autem scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore a te vel post te episcopis ordinandis firmam statuimus illibatamque servari, ut et tua Ecclesia, juvante Domino, suo tantummodo sit jure contenta et monasterium illud, nulli ullerius alii quam generali canonicæve. jurisdictioni deeerviens, remotis vexationibus ac cunctis gravaminibus, divinum opus cuiu summa animi devotione perficiat d. (Vide ep. i?.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
