Latin
Book 3, Letter 41
Gregory the Great, Registri Epistolarum 41.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea quia supradictus diaconus de hostibus se redemptum, ac propterea debitum habere comme. morat, Ideo si talem ejus substantiam non esse cognoveris quae ad reddendum debitum ipsum possit sufficere, Felici fratri et coepiscopo nostro te imminere præcipimus, ut ejus pretium de Ecclesia dare non differat, quatenus suprascriptus Evangelus diaconus sine tarditate aliqua a debiti possit necessitate cui est suppositus liberari.