Latin
Book 5, Letter 42
Gregory the Great, Registri Epistolarum 42.3
Unproofread scanNot analysed yet
Præterea debitum salutationis alloqutum solvens, indico quod ad me Bonifacio defensore referente pervenerit, quia vir sanctissimus trater noster domnus d Anastasius patriarcha in una suarum civitatum regendam vobis Ecclesiam committ re voluit, et consentire noluistis. Quem sensum, ac sapientiam vestram valde ego libenter amplexus sum, laudavi vehementer, et vos felices, me infelicem esse deputavi, qui hoc tali tempore regimen Ecclesiae suscipere consensi. Si tamen animus vester fortasse fratribus condescendendo, ct misericordiæ operibus intentus ad huc unquam consentire decreverit, peto ut amori meo alium minime præponatis. Sunt enim in Sicilia insula Ecclesiæ vacantes episcopis, et si vobis placet auctore Deo Ecclesiam regere, juxta beati Petri apostoli limina, cum ejus adjutorio melius potestis. Sin vero non placet, feliciter state, ilL ista in vobis intentio permaneat, et pro nobis inrelicibus exorate. Omnipotens autem Deus in quocunque vos esse loco voluerit, sua protectione custodiat, et ad cœlestia vos dona perducat. (Cf. Joan. Diac. l. III, n. ł3.)