# Registri Epistolarum 42.4-7

Gregory the Great, Registri Epistolarum, 42.4 to 42.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/42.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/42.4

Scripsi vero quia grandia ad arbores ac temones faciendos ligna paraveram. sed navis parva quae venerat, hæc portare non potuit, et nihil mihi exinde rescripsistis. Unde si sunt necessaria, communi filio Bonifacio diacono nostro, quem nunc ad urbem regiam pro iaciendis responsis transmittimus, scribite, ut miH ipse rescribat quatenus præparentur, ut cum beatitudo vestra transmiserit, parata valeant inveniri. Praeterea transmisimus crucem parvulam, in qua de catenis amatorum vestrorum sanctorum Petri et Pauli apostolorum inserta est benedictio, quae oculis vestris assidue superponatur, quia multa per eamdem benedictionem miracula fieri consueverunt. Omnipotens Deus cordi beatitudinis vestrae aspiret, ut pro me orare assidue curetis, et vos vestrosque omnes sua dextera pt otegat, atque post longa annorum curricula ad cælestia regna perducat. * Eulogias vero sancti Marci a beatissima fraterniLate vestra tt ansmissas cum ea charitate qua runt directae secundum notitiam earum suscepimus, et gratias affectui vestro referimus, quia ei his elterioribus quales erga nos interius sitis agnoscimus- (JoQn. Diac., lib. IV, t. 52.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
