# Registri Epistolarum 427

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, Persequatur Manichæos. Judæis vero qui ad Christum fuerint conversi minuenda pe…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/427
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/427

Grenorius Cypriano diacono a et rectori patrimonii Siciliæ. De b Manichæis qui in possessionibus nostris sunt, frequenter dilectionem tuam admonui, ut eos persequi summopere debeat, atque ad tidem calhalicam revocare. Qnod si tempus exiait, per te, si autem pro causis aliis non licet, per alios solerter inquire. Pervenit vero ad me esse Hebraeos in possessionibus nostris qui converti ad Deum nullatenus volunt. Sed Videtur mihi ut per omnes possessiones in quibus ipsi Hebræi esse noscuntur epistulas transmittere debeas,eis ex me specialiter promittens qnod quicunque ad verum Dominum Dcum nostrum Jesum Christum ex cis conversus fuerit, onus pussessionis ejus ex aliqua parte imminuctur. Quod ita quoque fieri volo, ilL si quis ex eis conversus fuerit, g si solidi pensionem habet,tremissis ei relaxari debeat; si tres vel quator, unus solidus relaxclur. Si quid amplius, jam juxta eumdem modum debet relaxatio fieri, vel certe juxta quod dileccio tua prævidet, ut et ei qni convertitur enus relevctur, et ecclesiastica utilitas non gravi dispendio prematur. Nec hoc inutilitcr facimus, si pro levandis peudonum oneribus eos all Christi gratiam perducamus, quia etsi ipsi minus fideliter veniunt, hi tamen qni de cis nati fuerint jam fidelius baptizantur. Aut ipsos ergo, aut eorum filios lucramur. Et ideo non est grave quidquid de pensione pro Christo dimittimus. Praeterea ante hoc tempus, Joanne diacono veniente, mihi tua dilectio aliqua scripsit, quæ omnia hora eadem relegens, multos dies interposui, et host multorum dierum moram, tanquam in memoria rci inens quae legeram, ad singula respondi. Sed nunc, ut arbitror, unum mihi capitulum excidit, et de eo me suspicor nihil respendisse. Scripseras enim lit mutui solidi rusticis per manus quorumdam K debhi conductorum darentur, ne tollentes ab aliis, aut in angariis, aut rerum pretiis gravarentur. Quod capitulum mihi gratissimum fuit. Et siquidem jam scripsi, ea serva quas scripta sunt. Si autem ex eo, ut suspicor, minime aliquid rescripsi u commonitione certa, ad dandos solidos pro utilitate rusticorum non debes ilnruorari, quando et res ecclesiastica non perit, et ei ea utilitas rusticorum levatur. Sed et alia si qua sunt, quae utilia esse consideras, omni ambiguitate postposita debes exhibere. ( Cf. wan. Diac. I. II, R. 43.)

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
