Latin
Book 2, Letter 43
Gregory the Great, Registri Epistolarum 43
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Felici episcopo b de Acropoli. Quoniam c Vetina (Grat. i2,, q. I, c. 14), d Buxenlina, et e Biandana Ecclesiae, quae tibi in vicino sunt constitutæ, sacerdotis noscuntur vacare regimine; propterea fraternitati tuae earum solemniter operam visitationis injungimus, illud præ omnibus commonentes, ut ubi præfatarum Ecclesinrum sive dioeceseos earum, vel diaconi, sive religiosae peronæ inventae fuerint, districte canoniceque ut vivant I modis omnibus studebis. Nec passim eis in qualibet re sit excedendi licentia, sed tuo moderamine atque provisione inculpabiliter in qua sunt conversatione vel habitu perseverent; sciturus, si quid secus accesserit, tuo neglectui modis omnibus imputari. «Preshy. eros quoque vel diacones, si in aliquibus Ecclesiis a praevideris ordinandos, si tales personae fuerint quæ a canonicis regulis morum vel vitae qualitate nullo modo reprobeniur, habebis per omnia ordinandi licentiam. Ministeria vero earumdem Ecclesiarum ubi sint recondita, sollicita indagatione perquire; quibus repertis, ad nostram notionem perducere festi. nato, ut cognoscentes quid fiendum sit, adjutore Domino, disponamus.