# Registri Epistolarum 43-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, Letter 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/43-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/43-2

Gregorius Felici episcopo Sipontino. Etspectabamus fraternitatem tuam sua aliquos ad Deum praedicatione convertere, et male agentes ad rectitudinem revocare. Qua de re nimis contr!stamur, quia e diverso in nepotis tui Felicis pravitate, tua evidenter, qui talem nutristi, culpa monstrata est. Pervenit a itaque ad nos quod suprascriptus Felix Evangeli tui diaconi filiam, quod nefas est dici, stupro deceperit. Quod si verum est, quamvis goavi esset de lege poena plectendus, nos tamen aliquatenus legis duritiam mollientes, hujusremodi disponendo præcipimus, ut aut quam stupravit uxorem habeat, aut certe si renuendum putaverit, districtius ac corporaliter castigatus excommunicatusque, in monasterium, ubi paenitentiam peragat, retrudatur, de quo ei nulla sit egrediendi sine nostra præceptione lieentia. Ita ergo fraternitas tua ut haec compleantur studeat, quatenus nihil de Ins aliquo modo possit omitti. Nam si quid, quod non credimus', tentatum fuerit, et illi grave postea periculum imminebit, et te non levis incipiet culpa respicere.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
