# Registri Epistolarum 43

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/43

Gregorius a Felici episcopo b de Acropoli. Quoniam c Vetina (Grat. i2,, q. I, c. 14), d Buxenlina, et e Biandana Ecclesiae, quae tibi in vicino sunt constitutæ, sacerdotis noscuntur vacare regimine; propterea fraternitati tuae earum solemniter operam visitationis injungimus, illud præ omnibus commonentes, ut ubi præfatarum Ecclesinrum sive dioeceseos earum, vel diaconi, sive religiosae peronæ inventae fuerint, districte canoniceque ut vivant I modis omnibus studebis. Nec passim eis in qualibet re sit excedendi licentia, sed tuo moderamine atque provisione inculpabiliter in qua sunt conversatione vel habitu perseverent; sciturus, si quid secus accesserit, tuo neglectui modis omnibus imputari. « Preshy.eros quoque vel diacones, si in aliquibus Ecclesiis a praevideris ordinandos, si tales personae fuerint quæ a canonicis regulis morum vel vitae qualitate nullo modo reprobeniur, habebis per omnia ordinandi licentiam. Ministeria vero earumdem Ecclesiarum ubi sint recondita, sollicita indagatione perquire; quibus repertis, ad nostram notionem perducere festi. nato, ut cognoscentes quid fiendum sit, adjutore Domino, disponamus.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
