# Registri Epistolarum 44-3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 6, Letter 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/44-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/44-3

Gregorius Joanni episcopo Syracusano. Quamvis causa fucrit quae fraternitatis vestræ animos ad iracundiam non immerito provocarct, ut nec oblationes domni Venantii voluissetis suscipere, pec in domo ipsius sacra missarum sineretis solemnia celebrari, tamen quia ita terrena agi debet utilitas, ut nullum nos jurgium a charitatis valeat connexione dhjuogere, proinde sanctitatem vestram, sicut dudum scripsimus, adhortamur, quatenus et oblationes ame dicti vir i omnimodo in dulcedine et Deoplacita debeatis sinceritate suscipere, et in domo ipsius missarum peragi mysteria permiUatis; ut, sicut scripsimus, si fortasse voluerit, per vos debeatis accedere, et celebrando apud cum missas priorem gratiam reformare. Oportet namque filis sacerdotatem vos affectum impendere, et in causis, prout ratio suffragatur, jurisdictionem Ecelesiæ vestrae minime præterire. Hoc ergo considerans, necesse est ut ita se c:rca eos fraternitas vestra discreta moderatione exhibere studeat, ut ct quod negotii qualitas exigit, salubriter peragat, et a paternæ charitatis gratia uon recedat.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
