Latin
Book 7, Letter 44
Gregory the Great, Registri Epistolarum 44-4
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Cypriano diacono. Questa nobis est Paula præsentium latrix, quemdam Theodorum A ex Judaco sibi nimis frustra inimicum existere; in tantum, ut, quod dici uefas est, iniquitate maleficiorum eam lædere moliatur, atque ab hominibus Ecclesiae Messanensis eumdem Tbcodorum contra hoc facinus fortius vindicari. Dilectio igitur tua studeat ut nullus ecclesiasticorum praedictæ mulieri in hac causa tentet adversus existere. Sed ad investigandum hoc ipse, ut potueris, esto sollicitus. Et si suprascriptus Theodorus tantæ iniquitati obnuxius esse patuerit, ita hoc districta ultione per hos quorum interest facias vindicari, ut et Deus placari possit, et aliis exemplum coercitionis sit.