# Registri Epistolarum 44.16

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/44.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/44.16

Ante triennium (Crat. dist. 31, can. Ante triennium) bb subdiaconi omnium Ecclesiarum Siciliae prohibili fuerant cc ut more ROlnanæ Ecclesiæ nullatenus suis uxoribus miscerentur. Quod mihi dd durum atque incompetens videtur, ut qui usum ejusdem continentiae non invenit, neque castitatem ante promisit, compellatur a sua uxore separari, atque per hoc, qnod absit, deterius cada'. Unde videtur mihi ut a praesenti die episcopis omnibus dicatur ut nullum subdiaconum facere præsumant (Grat. disl. 28, can. Nulluln), nisi qui se victurum caste pronliseril, quatenus et ee præterito quæ per propositum menlis appenta non sUnt, violenter non exigantur, et futura caute caveantur. Qui vero post eandem prohibitio nem, quae ane triennium facta est, continenter cum suis uxoribus vixerunt, laudandi atque remunerandi sunt, et ut in bono suo permaneant exhortandi. Eoa autem qui post prohibitionem factam se a suiS uxoribus continere noluerint, nolumus pervenire ad sacrum ordinem, quia nullus debet ad ministerium altaris accedere, nisi cujus castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
