# Registri Epistolarum 44.2-3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/44.2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/44.2-3

De podagrae autem molestia, quam vobis evenisse signastis, et contristatus vehementer sum et laetatus. Laetatus, quia humor noxius inferiora petens, superiora perfecte deseruit; contristatus vero, quia in tam tenuissimo corpore dolores vos nimios perpeti pertimesco. Ubi enim caro deest, quae virtus esse poterit doloribus resistens? Me etenim quem qualis fuerim nostis, ita amaritudo animietassidua exacerbatio, atque praeter hoc podagræ molestia afficit, ut corpus meum tanquam in sepultura ita siccatum sir. Unde fit ut jam de lecto raro surgere valeam. Si ergo mei molem corporis in tantam podagrx dolor ariditatem redegit, quid de vestro corpore sentiam, quod ninus siccum ante dolores fuit?

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
