Latin
44.20 to 44.22
Gregory the Great, Registri Epistolarum 44.20-22
Unproofread scanNot analysed yet
Donationem ancillæ Dei, quae lapsa est, et in monasterio data, omni postposita tarditate restitue, quatenus ipse locus, ut superius dixi, rerum ejus stipendia habeat, qui ejus sollicitudinis labore; portat. Sed et quidquid ab aliis ei ejus substantia tenetur, recollige, et monasterio praefato trade. Pensiones Xenodochii de via nova, quantas mibi indicasti, quia apud te habes, nobis dirige. Actionario autem, quem in eodem patrimonio deputasti, prout tibi videtur, ei aliquid largire. De ancilla Dei quæ cum Theodosio fuit, Extranea nomine, videtur mihi ut ei continentiam facias, si utile conspicis, aut certe donationem, quam fecit reddas. Domum monasterii, quam Antoninus datis triginta solidis a monasterio tulerat, receplis solidis omni postposita tarditate restitue. i t Amulas onychinas, requisita subtiliter veritate, restitue, quas per portiturem præsentium relransmisi.