Latin
Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 44
Gregory the Great, Registri Epistolarum 44.4
Unproofread scanNot analysed yet
Ante omnia hoc te volumus sollicite attendere ne injusta pondera in exigendis pensionibus ponantur. Sed si qua talia inveneris, frange, et nova et recta constitue; quia et filius meus servus Dei Diaconus jam talia invenit quae ipsi displicerent, sed licentiam hæc immutare non habuit. Super justa ergo pondera praeter excepta et vilia cibaria, nihil aliud volumus a colonis Ecclesiæ exigi.