# Registri Epistolarum 45-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45-2

Gregorius Benenato episcopo. Et temporis qualitas (Grat. 16, q.., c. 48), et vi. cinitas nos locorum invitat, ut Cumanam atque a ilisenatem unire debeamus Ecclesias, quoniam eae non longo a se itineris spatio sejunctae sunt, nec, pecca. tis facientibus, tanta populi multitudo est ut singulos, sicut olim fuit, habere debeant sacerdotes. Quia igitur Cumani castri sacerdos cursum vitæ hujus explevit, utramque nos ecclesiam præsentis auctoritatis pagina unisse tibique commisisse cognosce, propriumque utrarumque Ecclesiarum scito te esse pontifi. ccm. Et quaque tibi de earum patrimonio, vel cleri ordinatione eive promotione, juxta canonum statum visa fuerint ordinare atque disponere, habebis ut proprius revera sacerdos liberam ex nostrae auctoritatis consensu atque permissione licentiam. Ubi vero commodius atque utilius esse perspexeris, habitato; ita sane, ut alteram b Ecclesiam, a qua corporaliter ad præsens absens es, sollicita providentique cura disponas, quatenus divina illic a mysteria solemniter, auxiliante Domino, peragantur. d Fraternitas ergo tua tanto in adhortatione lucrandisque animabus sollicitiori cura semper invigilet, quanto se uuitarum Ecclesiarum gubernationis onera suscepisse cognoscit.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
