Latin
Book 11, Letter 45
Gregory the Great, Registri Epistolarum 45.12
Unproofread scanNot analysed yet
Si qui autem sunt qui dicunt quia de peccato quolibct triennio poenitentia agenda est, et post triennium in voluptatibus vivendum, isti adhuc nec prædicamenta verae fidei, nec sacrae Scripturæ præcepta noverunt. Contra hos prædicator egregms l'aulus dicit: Qui seminat in earne sua, de carne et metet corruptionem (Gal. VI, 8). Contra hos iterum dicit: Qui in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom, vni, 8). Ubi discipulis suhjungit: Vos aurem von eatis in catne, sed in spiritu. iii quippe in caine sunt, qui in carnalibus voluptatibus vivunt. Cintra hos dicitur: Neque corruptio incorruptionem ponidebit (I Cor. xv, 50). Si autem dicunt pauci temporis paenitentiam contra peccatum debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum redire, recte eos paslorir primi percutit sententia, qui ait: Contigit illis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum, et sua tola in volutubro luti (11 Petr. II, 21). Magna est enim contra peccatum virtus pœnitentiæ, sed si quis in eadem poenitentia perseveret. Nam scriptum est: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x, 22; xxiv, 1a). Hinc rursum scripium est: Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficil lavatio ejus (Eccl. XXXIV, 30)? Mortuum quippe est omne opus perversum, quod pertrahit ad mortem, quod vita justitiæ non vivit. Baptizatur ergo a mor- Ino, et iterum tangit eum, qui prava opera quae se meminit egisse deplorat, sed in eisdem se iterum post lacrymas imjlicat. Anima itaque quaelibet ejusdem mortui lavatione non proficit, quae hoc iterum faciendo quod planxit, nec per lamenta pœnitentiæ ad rectitudinem justitiæ exsurgit. Poenitentiam enim vere agere, est commissa plangere, sed iterum plangenda dedinare.