Latin
Book 11, Letter 45
Gregory the Great, Registri Epistolarum 45.5
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ergo Scriptura teste cognoscimus in hac vita bonos sine malis esse non posse, de stultorum vocibus excellentia vestra turbari nullatenus debet, maxiine quia in omnipotente Deo tunc certa iiducia est, quando pro bono opere adversitatis aliquid iu boc mundo recipitur, ut plena merces in æterna retributione servetur. Unde et in sancto Evangelio *Veritas dicit: Beati eritis cum adversum t'os omne malum dixerint homines, mentientes propter nomen meum (Matth. v, 11). Qui in consolatione nostra sua in exemplum adducere opprobria dignatus est, dicens: Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus (Ibid. ,x, 25)?