# Registri Epistolarum 45.6

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/45.6

Sunt autem plurimi (Grat. 6, q. i, c. 11) qui vitam e bonorum fortasse amplius quam deLent laudant; et ne qua elatio de laude subripiat, permittit omnipolens Deus malos in obtrectationem et objurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudanlimu in corde nascitur, ab ore vituperantium suffocetur. Hinc ebt ergo quod doctor gentium se in prædicatione currere testatur per infamiam et bonam famam (II Cor. VI, 8). Qui etiam dicit: Ut seductores et veraces. Si fuerunt qui malam famam Paulo imponerem, qui hunc seductorem vocarent, quis ergo nunc Christianus debet indignum ducere pro Christo injurias audire? Quantae autem virtutis præcursor nostri Redemptoris fuit novimus, qui per sacrum eloquium nou solum plusquam propheta, sed etiam angelus vocatur; ct tamen, sicul mortis ejus historia testatur, post mortem a persecutoribus ejus corpus incensum est. Sed quid ista de sanctis bominibus dicimus? Dc it.so sancto sanctorum, id est de Deo qui pro nobis bomo, factus est, loquamur, qui ante mortem in injuriam quia daemonium haberet audivit; post mortem vero a suis persecutoribus seductor appellatus est, cum diceret: Scimus quia seductor ille dixit: Post tres dies resurgam (Matth. XXVII, G3). Quanta ergo nos peccatores a lingua vel manibus iniquorum hominum portare necesse est, qui in adventu aeterni judicis judicandi sumus, si et ipse tanta tam ante quam post mortem pertulit, qui et judex venit?

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
