Latin
Book 11, Letter 45
Gregory the Great, Registri Epistolarum 45.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vestra itaque excellentia potest, protegente Domino, pravorum hominum scandala cum magna tranquillitate declinare. Priores enim eorum sponte vobis secreto vocandi sunt, atque ipsis ratio reddenda, et perversa quaedam capitula, u quae teneri existimant, coram ipsis anathematizanda. Quodsi etiam, sicut dicitur, dari anathema ficte suspicantur, etiam jurejurando firmandum est vos nunquam eadem capitula tenere, nunquam tenuisse. Nec vobis indignum videatur tali eis modo satisfacere, nec de imperiali genere sit contra eos aliquod in vestra mente fastidium. Omnes etenim fratres sumus, unius imperatoris potestate conditi, et sanguine redempti. Et ideo fratres nostros, quantumlibet pauperes et abjectos, in nu! :o despicere debemus.