Latin
Book 12, Letter 46
Gregory the Great, Registri Epistolarum 46-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Felici episcopo Portuensi. Charitatis vestrae gratia provocati, ne infructuosi vobis videamur existere, praecipue cum et minus vos habere servitia noverunus, ideo Joannem juris ecclesiastici famulum, natione Sabinum, ex massa Flaviana, annorum plus minus decem et octo, quem nostra voluntate diu jam possidetis, fraternitati vestrae a jure directo donamus atque concedimus; ita ut eum habeatis, possideatis, atque juri proprietatique vestræ vindicetis atque defendatis, et quidquid de eo facere volueritis, quippe b ut dominus, ex hujus donationis jure libero potiamini arbitrio. Contra quam munificentiæ nostræ chartulam nunquam nos successoresque nostros noveris esse venturos. Hanc autem donationem a notario nostro perscriptam legimus, atque subscripsimus, tribuentes etialn, non exspectata professione vestra, quo volueritis tempore, alligandi licentiam, legitima stipulatione et sponsione interposita. Actum no. . mae.