Latin
Book 13, Letter 46
Gregory the Great, Registri Epistolarum 46-4
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Joanni defellsori. contra se Ubi canonicam districtionem culparum qualitas excitat, postponere quæ corrigenda sunt nun debemus, ne dissimulatione vires dare pravis actibus, quos falce disciplinae resecare nos convenit, vidcamur. Quia ergo pervenit ad nos monachos munasterii "in Capricana insula, quæ juxta Majoricam insulam est posita, ite perverse agere, ac vitatn suam diversis facinoribus submisisse, ut non omnipotenti Deo, sed antiquo se hosti, quod cum gemitu dicimus, ostendant po1ius militare, experientia tua, præsenti auctoritate commonita, ad prædictum monasterium accedere, et vitam moresque illic conversantlum subtili studeat investigatione perquirere, et ita quæque resecatione digna repererit, sicut canonicus ordo desiderat, congrua ut: ione corrigere, atque eos quae observare debcant e informare, quatenus emendationis tuae modus, et istos ad viam rectæ conversationis reducere, et te apud nus nullo tuodo valeat accusare culpabilem.