# Registri Epistolarum 46.2-4

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.2-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.2-4

Quod vero ad sacros ordines rectae fidei viri perducuntur, eidem omnipotenti Deo sine cessatione gratix solvendae sunt, et pro vita piissimi et Christianissimi domni imperatoris nostri, et tranquillissima ejus conjuge, et ejus mansuetissima sobole, semper orandum est, quorum temporibus haereticorum ora conticescunt, quia etsi eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen imperatoris tempore prava quae sentiunt eloqui non praesumunt; ita ut aperte videamus impleri quod scriptum est: c Congregans sicut in utre aquas maris (Psal. XXXII, 7). Aqua enim maris sicut in utre congregata est, quia amara hæreticorum scientia quidquid hodie pravum sentit, in pectore comprimit, et aperte dicere non praesumit. Tua vero fraternitas spiritaliter edocta rectam per omnia fidem protulit, et quae qu:crenda erant subtiliter enarravit. Fides itaque vestra fides est no-, stra. Ea tenemus quae dicitis, ea dicimus quae tenetiV.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
