# Registri Epistolarum 46.2-5

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Liber Dec(Mus Quartus, Letter 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.2-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.2-5

Quanta praeterea mala, quantasqueoppressiones suprascriptus Alcyson, trater et coep:scopus noster, ab actionariis Ecclesiæ Thessalonicensis asserat sustinere,ut possis cognoscere, ipsam quam ad ROS misit epislolam dilectioni tuæ transmisimus. Ideoque praedictae Ecclesiae responsalem venire ad te facito, atque cansam ipso præsente cognosce, et de capitulis quibus te ratio moverit fratri et coepiscopo nostro Eusebio scribe, ut homines suos agere injusta prohibrat,et minores non premere, sed magis in quibus justum fuerit moneat adjuvare. Hoc quoque volumus, m ei qui in civitate Nicopolitana metropolita fuerit ordinatus, dilectio tua scribere debeat, quatenus causa.n de damnis quae Ecclesiæ suæ illata prædictus frater noster Alcyson queritur cogno et quod ju stum est debeat defillire, quia a dece sore ipsiua negotium ipsum non decisum, sed legitur reservatum.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
