Latin
Book 2, Letter 46
Gregory the Great, Registri Epistolarum 46.4
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea de puella de qua scripsistis nobis, quae de captivitate redempta est, ut requiri qualiter orta sit debuissemus, sciat sanctitas vestra quia ignota persona non facile investigari potest. Illud autem quod dicitis, at is qui ordinatus est iterum ordinetur, I valde ridiculum est, et ab ingenii vestri consideratione extraneum, nisi forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo et ille judicandus est qui tale aliquid fecisse perhibetur. Absit autem (Grat. disi. 68, c. i) a fraternitate vestra sic sapere. Sicut enim baptizatus semel iterum baptizari non debet, ita qui consecratus est semel, in eodem iterum ordine non valet consecrari. Sed si quis forsitan cum levi culpa ad sacerdotium venit, pro culpa pceuitentia indici debet, et tamen ordo servari