# Registri Epistolarum 46.6

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/46.6

De boc vcro quod dicitis incensae civitati Severi schismatici eleemosynam esse mittendam, idcirco veatra fraternitas sentit, quia quae contra nos praemia iu palatium mittat ignorat. Quæ etsi non transmitteret, nobis considerandum fuit quia misericordia prius fidelibus ac postea Ecclesiae hostibus est facienda. Juxta quippe est civitas n Fanum, in qua inulti captivati sunt, ad quam ego jam transacto anno transmittere volui, sed inter bostes medios non praesumpsi. Videtur ergo mihi ut Claudium abbatem cum aliquanta pecunia illuc transmittere debeatis, ut liberos quos illic pro pretio in servitio teneri invenerit, vel si qui adhuc sunt captivi, redimat. De summa vero ejusdem pecuniæ transmittenda, vobis certum sit quia quidquid vos decernitis, mihi placet. Sin autem cum excellentissimo viro Romano Patricio agitis ut pacem facere cum Ariu'pho debeamus, cgo ad vos personam aliam transmittere paratus sum, cunt qua ° mercedis causae melius fiant. De fratre autem et coepiscopo nostro Natali va!de contristabar, qu< d de illo quædam superba cognoveram; sed quia mores suos ipse correxit, meam tristitiam simul meipsuua vincendo consolatus est. Pro qua te fratrem et coepiscopum nostrum Malchum admone, ut priusquam ad nos veniat, P rationes suas ponat, et tunc demum alibi, si necesse est, proficiscatur. Et si ejus actus bonos cognoscimus, ei fortasse necesse est ut boc ipsum patrimonium quod tcnuit restituamus.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
