Latin
Book 6, Letter 47
Gregory the Great, Registri Epistolarum 47
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Leoni episcopo a Fanensi. Sicut schismatici pravo studio perdurantes, abjurgandi dctestandique sunt, sic, ad sinum matris Ecclesiæ redeuntes, consolandi, et nibilominus refovendi. Quia igitur Joannes religiosus præsentium lator, recepta ratione, ad unitatem sanctae Ecclesiæ ab errore Histricorum Deo miscrante conversus est; ea propter fraternitatem vestram hortari praevidimus, at eum salva ratione habere debeat in omnibus commendatum, atque suo favore protegere, Cui etiam ne p. tssit post conversionem alicui necessitati succumbere aliquid de Ecclesia illi præ. vidimus annis singul consulendum. Quia ergo vestræ sanctitati se summopere petiit commendari, providendum vobis pro vestra mercede est ut, sicut diximus, vestris in omnibus solatiis fulciatur.