Latin
Book 11, Letter 47
Gregory the Great, Registri Epistolarum 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Analolio diacono Constantinopolitano. Scripsit mibi tua dilectio (Grat. 7, q. 1, c. 1), piissimam domnum nostrum reverendissimo ''atri meo Joanni, primae Justiniana episcopo, pro aegritudine capitis quam patitur, praecipere succedi, ne forte dum episcopi jura eadem eivitas non babet, quod absit, ab hostibus pereat. Et quidem nusquain canones praecipiunt ut pro ægritudine episcopo succedatur. Et omnino injustum est ut si molestia corporis irruit. honore suo privetur aegrotus. Atque ideo boc per noa fleri nullatenus potest, ne peccatum in mea anima ex ejus depositione veniat. Sed suggerendum est ut si is qui est in regimine, acgrotat, a dispensator illi requiratur talis qui possit ejus curam omnem agere, et locum illius in regimine Ecclesiae, ipso non deposilo, conservare, ac in custodia civitatis implere, ut nec omnipotens Deus offendatur, neque civitas inveniatnr esse neglecta. Si vero idem reverendissimus Joannes fortasse pro molestia sua pe ierit ut ab episcopatus honore debeat vacare, eo petitionem scripto dante concedendum est. Aliter autem nos id facere pro omnipotentis Dei timore omnimodo non valemus. Quod si hoc ita pene ille noluerit, quod piissimo imperatori placet, quidquid jubet facere, in ejus potestate est. Sicut novit, ipse provideat. Nos tantummodo in depositione talis viri non faciat permisceri. Quod vero ipse fecerit, si canonicum est, sequimur. Si vero canonicum non est, in quantum sine peccato nostro valemus portamus. (Cf. Joan. Diac. /. IV, c. 59.)