Latin
Book 2, Letter 47
Gregory the Great, Registri Epistolarum 47.1
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Dominico episcopo A CarthaginenSi Perlatas ad nos serius per Donatum atque Qwod- *vultdeum revorendissimos fratres et coepiscopos nostros, necnon et Victorem diaconum, vel Agilegium notarium, vestrae fraternitatis epistolas summa cum gratulatione suscepimus. In quarum etsi nos sustinuisse dispendium tarditate putavimus, tamen de uberiori reperimus charitate compendium, ut hac dilatione temporis non interrupta videatur, sed nutr ta dilectio, quam miserante Domino, contemplatione sacerdotii, leelionis usu, aetatisque in vobis cognoscimus jam maturitate fundatam. Non enim tan large de te flueret, si in luis plurimas atque uberrimas venas mentibus non haberet. Hanc ergo matrem custodemque virtutum, sanctissime frater, inconcussa stabilitate teneamus. Nullæ in nobis eam subdolorum linguæ imminuant, nullæ antiqui hostis insidi; e corrumpant. Hæc namque divisa jungit, et conjuncta custodit. Haec humilia sine tumore subrigit. Hæc erecta sine dejectione submittit. Per hanc universalis Ecclesiæ unitas, quae est compago corporis Christi, exæquatione mentis gaudet in singulis, cnm sit ei disparilitas in diversitate membrorum. Per hanc eadem membra et alieno gaudio in suis afflicta exsiliunt, et alienis moeroribus etiam in suis læta contabescunt. Teste enim magistro gentium, dum si quid patitur unum membrum, compatiuntur cætera membra, et si gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra; vos non ambigo de nostra perturbatione ingemiscere, cum nos omnino certum sit de vestra pace gaudere.