Latin
Book 2, Letter 47
Gregory the Great, Registri Epistolarum 47.3
Unproofread scanNot analysed yet
De ecclesiasticis vero privilegiis (Grat. 25, q. 9, can. 8), quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus. Nec cuilibet, favente gratia, ultra quam meretur impertior, nec ulli hoc quod sui juris est, ambitu stimulante, derogo; sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque studeo honore singulos subvehi, dummodo non sit quod alteri jure ab altero possit opponi. Responsalium vero vestrorum moribus valdo congandeo; in quibus mihi ostensum est quantum me diligitis, qui ad me electos fratres et filios transmisistis. d Data decimo Kalend. Augusti, indictione decima. (Cf. Joan. Dac. I. IV, c. ł.)