# Registri Epistolarum 472

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 5, berali manu factis. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/472
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/472

Gregorius Mauricio Augusto. Dominorum pictas, quæsuos consuevit misericorditer famulos b cOnlincre, it.. benigna hic subvent ione resplenduit, ut cunctorum debilium inopia largitatis ejus sit consolatione sublevata. Pro quare lacrymabili prece omnes deposcimus ut omnipotens beus qui clementie vestræ ad hoc corda compuaxit, incolume in amoris sui constantia dominorum servet imperium, ut victorias eorum in cunctis gentibus auxilio suae majestatis extendat. Triginta itaque libras auri, quas confamulus meu3 Busa detulit e Scribo, sacerdotibus, egenisque, et aliis fideliter erogavit. Et quia quaedam in hanc urbem sanctimoniales feminae ex diversis provinciis venerunt, post captivitatem fugientes, ei quibus, quantum locorum possibilitas recipit,aliquæ in monasteriis datæ sunt quae vero in eis minime capi potuerunt, singulariter degentes inopem vitam dUtunt, placuit ut hoc quod cæcis, truncis, aliisque debilibus superesse posset, eis erogari debuisset, dummodo non solum dominorum misericordiam indigentes indigenae, sed advenientes eLiam peregrini susciperent. Unde actum est ut simul omnes pro vita dominorum concorditer orarent, quatenus omnipotens Deus longa vobis et quieta tempora tribuat, et pietati vestrae felicissimam sobolem diu in Romana republica florere concedat. d Rogæ quoque militum ita per prædictum confamulum meum Scribonem, præsente quoque gtorioso Casto magistro militum, factæ sunt, m dona dominorum cuncti sub disciplina debita gratiae agendo susciperent, et hoc quod eis prius dominari consueverat, omne murmur averterent S.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
