Latin
Book 5, Letter 48
Gregory the Great, Registri Epistolarum 48
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Andreæ Scholastico. Excellentissimi viri domni Patricii voluntatem in persona Donati archidiaconi implere voluimus; sed quia valde periculosum est animae temere cuiquam manum imponere, curae nobis fuit vitam actusque ejus subtili investigatione discutere. Et quoniam mula inventa sunt, sicut cidem domno patricio scripsimus, a quae cum procul ab episcopatu re- Iuoyent, Dei judicium metentes, in ordinando eo non prævidimus consentire. Sed nec Joannem presbyterum c Psalmorum nescium præsumpsimus ordinare, quia haec eum res minus sui profecto hahere studium demonstrabat. His igitur remotis, cum ad eligendum de suis d a nobis partes urgerentur, et nullum se habere ad hoc officium faterentur idonculn. majorque nos una cum eis tencret alfiictio, tandem venerabilem fratrem Marinianum presbyterum, quem diu mecum didicere in monasterio conversatum, communi concordantique voce atque consensu sæpius petiverunt. Cui refugienti diversis modis vit aliquando potuit suaderi III eurum preberet petitioni consensum. Et quia bene nobis ejus vita est cognita, at,- qne in lucrandis animabus illum novimus esse sollicitum, nullam in ordinatione ipsius moram attulimus. Gloria haque vestra eum sicut decet suscipiat, novitatique ejus consolationis auxilium porrigat. Nam omnibus, sicut nostis, cujuslibet officii valde onerosa est novitas. Ego autem magnam confidentiam habeo qnia omnipotens Dens, qui eum dignatus est sun gregi præponere, et ad interiora ilium curanda exacuet, et ad exteriora gerenda gratiae suæ pietate confortabit. Sed quia post longa qu etis otia, ejus, ut prædiximus, novitas procul dubio perturbatur, peto, ut cum venerit tempestatum sæcularium procellas fugiens, semper apud vestram mentem portum quietis inveniat, et de vestræ bono charitatis hilarescat. Quantum vero vobis cum illo convenire valeat, citius cognoscetis, quia ad episcopatum venit invitus.