# Registri Epistolarum 48-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 11, Letter 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/48-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/48-2

Gregorius Urbico abbati. Valde me contristatum dilectio tua cognoscat quod tantam in congregatione monasterii nostri confusionem evenisse cognovi, quod duin de ordinando abbate aliquid in a Lucusiano monasterio disponeres, non unum, sed pene duos abbates fecisti: mane, sicut audio, Domitium presbyterum, vespere vero latorem praesentium Bonum servum Dei. Ex qua re aspicio quam dissoluta sit regula monasterii.dum nee monachi ejusdem monasterii tibi ad obediendum parati exstiterint, nec tu constanter aliquid -disponere potuisti. Unde vehementer ingemisco quia aliter esse monasterium nostrum quam putabam invenio. Quo! ex uulla alia re evenire valuit, nisi qUia tua dilectio in regimine suo inordinata est, nei cum gravitale aliquid valet disponere; sed modo studet peccantibus enerviter bJaodiri, modo inordinate et. extra modum nimie irasci. Nam si smnetipnm in mentis suæ ratione tenere.potuisset, et ipsa ejus maturitas haberi in reverentia potuit, et disciplina in monasterio ordo servari. Hoc autem factum delerius puto, quod prædictum Bonum, monachum, de monasterio quod construxit, sine jussione mea tollere praesumpsisti, maxime quia nec aetati ejus expedire suspicor, ut possit in rcgimine praeesse. Ide 'que volumus ut Domitius presbyter abbas esse Locu iani monasterii debeat, eique praepositus Lucifer monachus flat, in cujus requiescere sol tio vale t, Ex nostra itaque auctoritate haec te disponere, Den adjuvante, præcipimus. Cui dispositioni si quis præ. sumpserit ingratus existere, ad nos sine dubio transmittatur. Acceptis ergo scriptis nostris, fratrem et coepiscopum nostrum Victorem ad Lucusia. num monasterium dilectio tua invitet, quatenus ipse illic missarum solemnia celebrare, et prædictum Do. mitium auctore Deo abbatem ordinare debeat; ne dum tuum consilium sequimur in errorem sicut caeci ducamur. Nam Catellum monachum in Luco. siano monasterio praepositum dilectio tua fieri voluerat. Quod postquam fieri mandavimus, quia monachus non sit agnovimus. Ex parva enim eulogia, quam Bonus monachus accepit, partem petendo eon. tentionem facere in itinere minime timuit. Quod ex quanta amaritudine cordis descenderit, tua poterit dilectio scire, si regulam monachorum nosse voluisset. Ex discipulo autem tuo cognovimus quia tu qui abbas diceris, esse adhuc monachus nescis. Et credo quod non disp iris mentis sit in hac divisione cellerarius etiam Lucifer, quem praepositum fieri diximus. Sed tolerabilius est antiquiorem fratrem quam novum et puerum tolerare.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
