Latin
Book 12, Letter 48
Gregory the Great, Registri Epistolarum 48-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius a Lucido episcopo Leontino. Filius noster Joannes, abbas, presbyterurn sibi in mona£ terio suo ex congregatione eadem petit ordinandum. Ideoque fraternitatem vestram praesenti auctoritate duximus adhortandam, quatenus viruin quem vobis de congregatione sua b ad ordinationem presbyterii obtulerit consecrandum, de eo, sicut est consuetudinis, quaeque sunt discutienda subtiliter perquiratis; et si nihil in eo repertum fuerit quod ei possit obviare, canonice, sicut moris est, consecretis. Nibil ei aliud privilegii concedentes, nisi ut in congregatione sua quoties opportunum fuerit, sacra missarum debeat tantummodo celebrare mysteria. «Mense Augusto, indictione 5.