Latin
Book 2, Letter 48
Gregory the Great, Registri Epistolarum 48.2-2
Unproofread scanNot analysed yet
Porro autem praesentium latorum insinuatione didicimus Donatistarum hæresim pro peccatis quotidie dilatari, et valde plures, data per venalitatem licentia, post catholicum baptisma a Donatistis denuo baptizari. Quod quam grave sit, frater, oportet nos tota mentis intentione Perpendere. Ecce lupus dominicum gregem non jam ill nocte latenter, sed in aperta luce dilaniat, et nos eum grassari in ovium nece cernimus, et nulla ei sollicitudine, nullis verboruin jaculis obviamus. Quos ergo fructus Domino multiplicati gregis ostendemus, si et ipsum, quem pascendum suscepimns, otiosa mente cernimus a bestia devorari? Studeamus igitur cor nostrum terrenorum pastorum imitatione succendere, qui hiemales noctes, imbribus geluque constricti, ducunt saepe pervigiles, ne vel una ovi-, et non fune utilis pereat. Quam si insidiator ore voraci momorderit, quomodo satagunt, quibus cordis anhelant aestibus, in quas voces ut eruant captum pecus angustia stimulante prosiliunt, ne a gregis Domino quidquid per incunam perdiderint exigatur? Vigilemus ergo ne quid pereat; et si captum forte quid fuerit, vocibus divinorum eloquiorum ad gregem dominicum reducamus, ut ille qui Pastor pastorum est vigilasse nos circa ovile suum suo misericors dignetur judicio comprobare. Hoc quoque vos necesse est solerter attendere, ut si qua contra latores praesentium ejusdem episcopi recta fuerit petitio, suhtili debeat indagatione perquiri; et si fortasse ipsi quoque pro sua culpa jure feriendi sunt, eis pro eo quod ad nos fatigati sunt, nequaqnam censemus esse parcendum. m Mense Augusti, indictione decima.