# Registri Epistolarum 48.2-3

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 3, Letter 48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/48.2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/48.2-3

Itaque erga primatem synodi tuæ esto sollicitus. ut pueri (Grat. i, q. i, c. 120) ad sacros ordines nullatenus admittantur, ne tanto periculosius cadant, quanto citius conscendere ad altiora festinant. Nulla sit in ordinatione venalitas; potentia rel supplicatio personarum nihil adversus hæc quae prohibemus )btineat. Nam proculdubio d Deus ofTenditur, si ad sacros ordines quisquam non ex merito, sed ex favore, quod absit, aut ex venalitate provehitur. Hæc autem si fieri cognoscis, non taceas; sed instanter obsiste: quoniam si hæc aut investigare fortasse neglexeris, aut intellecta celaveris, non solum illos qui hæc aguot, peceati vinculum illigabit; sed et te hujus rei non levis ante Deum culpa respiciet. Oportet ergo canonica nltione si quid tale cornmittitur, coerceri; ne tantum facinus e cum aliorum peccato vires ex dissimulatione percipiat. -

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
