# Registri Epistolarum 49-2

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Book 2, Letter 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/49-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/49-2

Gregorius Januario e archiepiscopo Caralitano. Si sacerdotale quod administramus officium menlis integritate pensemus, sic nos cum filiis nostris individuae charitatis debet unire concordia, ut sicut patres in nomine, ita affectu probemur in opere. Dum ergo tales nos esse quales praefati sumus oporteat, mirantur cur adversus fraternitatem tuam tanta querimoniarum moles exorta sit. Quod quidem nos adhuc credere dubitamus. Sed ut veritatem valeamus agnoscere, Joannem sedis nostrae notarium nostra illic præceptione suffultum direximus, qui partes in electorum compellat adesse judicio, et sua ad effectum exsecutione, quae fuerint judicata perducat. Quocirca fraternitatem tuam scriptis præsentibus adhortamur, ut causarum apud se ante debcat caerita pertractare. Et si qua se injuste tulisse vel habere cognoscit, ante judicium, sacerdotii contemplalione restituat. Inter querelas autem multiplices, b Isidorus vir clarissimus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quod quam ob rem factum ruerit (Grat. 23, q. A, c. 27), dum a clerico tuo, qui præsens erat, voluissemus addiscerc, pro nulla alia causa nisi pro eo quod te injuriaverat facturn innotuit. Quæ res nos vehementer affligit; quia si ita est, nihil te ostendis de coelestibus cogitare,, sed terrenam te conversationem habere significas, dum pro vindicta propriæ injuriæ, quod sacris regulis prohibetur, madictionem anathematis invexisti. Unde de caetero omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione injuriæ tuæ inferre denuo non præsumas. Nam si tale aliquid fcceris, in te scias postea vindicandum.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
