# Registri Epistolarum 49

Gregory the Great, Registri Epistolarum, Sancti Gregorii Magni I Liber Primus, Letter 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gregory-the-great/registri-epistolarum/49

Gregorius a Honorato diacono. Quia regiminis locum licet immeriti suscepimus, oportet ut fratrum nostrorum necessitatibus, in quantum facultas suppetit, concurramus. b Januarius ergo metropoleos c Caralis frater et coepiscopus no-. ster, veniens buC in Romanam ci" tatem, edocuit nos Theodorum gloriosum magistrum militum, qui ducatum Sardiniae insulæ suscepisse dignoscitur, multa illic contra piissimorum dominorum jussa peragere, quibus plurima gravamina possessorum, vel civium imperii sui, competenti elementia vel mansuetudine submoverunt. Pro qua re volumus nt apto tempore piissimis dominis, juxta id quod provinciales praedictae insulæ juste et competenter postulant, suggeras; dum et antea ad Edancium gloriosum magistrum militum. jam per indictionem septimam tunc ducem Sardinæ, sacra imperialia coucurrerunt, quibus omma præceperunt gravia nunc capitula submoveri, quatenus eorum jussa de pictatis largitate procedentia a ducibus quosin tempore praeesse contigerit inconcussa serventur, mercesque eorum ab administrantibus non debeat d!ssipari; ut quieram sub imperio clementi dominorum vitam transigant, et consuhum quod subjecti suis tranquilla mente lribuunt, in adventu aeterni judicis multiplicata compensationE recipiant.

---

Gregory the Great, Registri Epistolarum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1291/tmp1291/tmp1291.tmp1291.opp-lat1.xml.
