Latin
Book 3, Letter 5
Gregory the Great, Registri Epistolarum 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Petro subdiacono Campaniæ. Sicut in judiciis laicorum u privilegia turbare non cupimus, ita eis praejudicantibus, moderata te volumus auctoritate resistere. Violentos namque laicos coercere, non contra leges est agere, sed legi ferre subsidium. Quia igitur Deusdedit gener Felicis de Orlicello præsentium lalrici violentiam dicitur irrogasse, praefatamque rem illicite detinere, ita ut viduitatis ejus dejectio non misericordiam provocare, sed ejus inveniatur roborare malitiam, præcipimus experientiæ tu:e ut tam contra praefatum virurn, quam in cæteris causis, in quibus se asserit praefata femina pra'judicium sustinere, ture ei solatium tuitionis impendas, nec a quolibet eam prægravari permittas, ne vel ea quae libi, salva tamen æquitate, mandantur, in aliqua inveniaris parte negligere, vel viduis aliisque pauperibus, dum illic auxilium non inveniunt, ex hujus itineris profligenlur longinquitate dispendia.