Latin
Book 3, Precatur ut legem temperet vel immutet, qua tum milites, in publicis rationibus…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
Requirat, rogo, dominus mens, quis prior imperator talem legem dederit, et subtilius aestimet sdebuit dari. Et quidcm considerandum valde esi quia eo jam tempore prohibemur quique relinquere sæculum, quo appropinquavit finis ipse sæculorum. Ecce enim mora non erit, et ardente cœlo, ardente terra, coruscantibus elementis, cum angelis et archangelis, cum thronis et dominationibus. cum principatibus et potestatibus tremendus judex apparebit. Si omnia peccata dimiserit, et solum bane legem contra se dixerit esse prolatam, quae, rogo, erit excusatio y Unde per eumdem tremendum judicem deprecor, ne illæ tantae lacrymae, tantæ orationes, tanta jejunia, tantaeque eleemosynae domini mei. ex qualibet occasione apud omnipotentis Dei oculos ruscentur; i sed aut interpretando pietas vestra, aut immutando vigorem ejusdem legis inflectat, quia tunc magis dominorum exercitus contra hostes crescit, quando Dei exercitus ad oraHonem creverit.