Latin
Book 13, Quid in supradictorum causis sit agendum uberius præ- scribit, collectis impera…
Gregory the Great, Registri Epistolarum 5-9
Unproofread scanNot analysed yet
De persona Stephani episcopi hoc attendendum est, quia nec invitus ad judicium trahi, nec ab episcopis alieni concilii debuit judicari, sicut prædicta Novellarum constitutio continet, quae de episcopia loquitur. Ait enim: Sed neque pro qualicunque pecuniaria uel criminali causa ad judicem civilem sive militarem invitum episcopum producere vel exhibere citra imperialem jussionem permittimus; sed judicem qui tale aliquid sive ex scripto, sive ex MOM scripto, præsumpserit imperare, post cinguli privationem, xi librarum auri pænam exsolvere jubemus Ecclesiæ cujus episcopus produci aut exhiberi jussu est; exsecutorem similiter post cinguli privationem et verberibus subdendum, et ill exsilium deportandum. Item post multa: Si autem et a clerico aut laico quocunque aditio contra episcopum fiat, propler quamlibet causam, apud sanctissimum ejua metropolitam, secundum sanctas regulas et nostras leges MMM judieetur. Et Ii quia judicatis cOnlradixeril, ad beatissimum archiepiscopum et patriarcham diæceseos illius referatur causa, U et il! e secundum canones et legea huic præbeat Iinem.